Читать онлайн «De philosophiae consolatione»

Автор Боэций

Annotation

«Об утешении философией» — произведение Северина Боэция, широко известное в Средние века.

Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

Liber Quintus

Liber Primus

I

Carmina qui quondam studio florente peregi,

Flebilis heu maestos cogor inire modos.

Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae

Et ueris elegi fletibus ora rigant.

Has saltem nullus potuit peruincere terror,

Ne nostrum comites prosequerentur iter.

Gloria felicis olim uiridisque iuuentae,

Solantur maesti nunc mea fata senis.

Uenit enim properata malis inopina senectus

Et dolor aetatem iussit inesse suam.

Intempestiui funduntur uertice cani

Et tremit effeto corpore laxa cutis.

Mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis

Inserit et maestis saepe uocata uenit.

Eheu, quam surda miseros auertitur aure

Et flentes oculos claudere saeua negat!

Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret

Paene caput tristis merserat hora meum;

Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum

Protrahit ingratas impia uita moras.

Quid me felicem totiens iactastis, amici?

Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.

II

Haec dum me cum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra commumem hominum ualentiam perspicacibus, colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae.

Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat,nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Uestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat; quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extremo margine P graecum, in supremo uero Q legebatur intextum atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextra quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.

Quae ubi poeticas Musas uidit nostro assistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem — nihil quippe in eo nostrae operae laederentur — hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite. His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit. At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est: